5
by SteveM
Re: Jerome - the Regula Monachorum (Monk's Rule) PL:30.417 (pseudo-Jerome) ? "Surgite, mortui, et venite ad judicium."
CAPUT XXX. De consideratione extremi diei iudicii.
(PL 30 0416D) CAPUT XXX. De consideratione extremi diei iudicii.
Itaque, charissimae dominae, cum Apostolo arbitremini vos in hoc saeculo stercora, et mundi purgamenta: ut sponso vestro placere possitis. (0417A) Nihil ad vos de pompis saeculi attinet: quae abrenuntiavistis in baptismate mundo, diabolo, et pompis eorum: quod et postmodum confirmastis sub pollicitatione iuramenti, in vestrae religionis ingressu. Nullus umquam inter vos sermo habeatur de nobilitatibus generis, de prosapia carnis. Sit aequalis in Dei obsequio, filia regis, sive rustici. Omnes simul nobilitatem, et dignitatem unam habetis ex sponso. Exeatis continue extra castra cum Christo: ut cum Christo crucifigamini mundo et vitiis, portantes cum ipso improperia: et amore eius, officiorum domus labor dulcis appareat.
Non disputetur de maioritate officiorum, sed de devotione et affectu implorandorum. Numquam murmur, numquam verborum turpium, numquam litium sonitus, inter mortuas saeculi sonent. (0417B) Sepulta cadavera numquam inter se iurgia peragunt in sepulcris, numquam blasphemant, numquam contendunt: sic et vos, charissimae, sopitae somno quietis et pacis exspectetis sponsum et iudicem vestrum: exspectetis magnum et terribilem diem iudicii, diem videlicet irae, diem calamitatis: ubi coelum simul cum terra pavebit, coelorum omnes movebuntur virtutes, trementes erunt angeli simul cum sanctis omnibus: tunc singulorum vitae discutientur discrimina, et merita apparebunt. Semper tuba illa terribilis vestris perstrepat auribus: Surgite, mortui, venite ad iudicium. Ecce rex in manu potenti venit: a cunctis vult exigere rationem, certe de cogitationibus minimis, certe de levibus et otiosis verbis. (0417C) Si reddere de singulis rationem paratae non eritis, proiiciemini in carcerem exteriorem: audietis a iudice: Ite, maledictae, in ignem aeternum paratum diabolo et angelis eius.
Hieronymus Stridonensis Incertus, Regula monachorum, p1, CAPUT XXX 417
According to various sources the phrase was commonly quoted in popular literature and sermons, in Latin or the vernacular, of the 14th/15th centuries.
For example, in The Prick of Conscience by Richard Rolle:
Bot we suld mak us redy alle,
Als þe day of dome to morn suld falle,
And thynk ay on þat drede-ful dome,
Als þe haly man dyd, Saynt Ierome. 4668
Þat ay þar-on thoght, bathe nyght and days,
And þarfor þus in a boke he says:
Sine comedam, sine bibam, sine aliquid
aliud faciam, semper michi videtur illa 4672
tuba resonare in auribus meis, 'sur|
gite mortui, venite ad iudicium.'
He says "whether I ette or I drynk,
Or oght elles do, ay me thynk 4676
Þat þe beme þat blaw sal on domsday,
Sounes in myn eres, þat þus says ay:
'Ryse yhe þat er dede, and come
Un-to þe grete dredful dome'." 4680
Or as Chaucer has it (The Parson's Tale):
For as seint Ierome seith: 'at every tyme that me remembreth of the day of dome, I quake; / for whan I ete or drinke, or what-so that I do, evere semeth me that the trompe sowneth in myn ere: /160 riseth up, ye that been dede, and cometh to the Iugement.'